Latin
587.5 to 587.8
Strabo, Strabo de situ orbis 587.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Atque hic etiam aethiopum mos est: ubi rex aliquae parte corperis orbatur: familiares idem quoquo patiuntur: &tum eo moriuntur iccirco maxima regi custodia adhibetur ac de aethiopicis quidem hactenus aegyptiacis uero ea adiiacienda sunt: quae illorum propria dicuntur: ut aegyptia faba ex quae ciborium fit. Item bibus: haec. n. solum ibi sunt &in India: persicus uero ibi &in aethiopica solum: Arbor magna: fructu dulci: &grandi. ltem morus quae fructum fert quaeui Sycomorum dicitu Nam ficui persimilis est gustatu uero malus. Nascitur etiam Corsium fructus pipi similis aliquanto tamen ma ior pisces in nilo permulti sunt: ac diuersi qui propriam quandam &suam forma habent: sed maxime noti sunt oxyrynthus: &lepidotus: &latus &alabes &Coracinus &porcus &phagorius: quem etiam phagrum uocant. Item Silurus &Citharus &Alosa: &Mugil ex testaceis dilichnus: Physa Bos. Item cochliae ingentes: qui uocem ululatui similem edunt. Animalia quoque sua habet. Ichneumonem &aegyptiam aspidem: quam proprium quiddam habet: praeter alias aliorum locorum. Ea duplex est. Altera palmaris quae celerius interficit. Altera passus fere longitudine (ut Nicander ait) qui de serpentibus conscripsit: ex auibus est ibis &accipiter aegy ptius qui mitis est: praeter alios qui alibi sunt: quemadmodum &felis: bubo quoque aliusmodi ibi est. nam apud nos aqulae magnitudinem habet: &graue canit. In aegypto uero graculi magnatudinem uocem autem diuersam. Sed mitissima est ibis: magnitudie &figura ciconiae persimilis colore autem duplex: nam altera ciconiae similis. Altera tota nigra: &nullum Alexandriae triuium: non eis plenum est: partim utiliter: partim inutiliter. Vtiliter quidem quia omnem serpentem: &omnes macelli immunditias colligit. Inutiliter uero quia immunda est: &omnia conedit: nec facile a mundorum coinqnatione arceri potesti Verumque illud herodoti est: aegyptiorum esse lutum manibus tractare: massam uero ex quae panis fit pedibus. Caces quoque apud eos est propriu quoddam paniagenus quod uen trem sistit: &cici ex quo oleum exprimitur: &in aruis seritur: eo omnes fere indigenae ad lucernam utuntur: pauperiores uero &oparii ad unctionem: tum uiri: tum mulieres. Item rubra contexta aegyptiaca sunt: ex stirpe quidam conficiu tur iunceis uel palmaceis similia.