# Strabo de situ orbis 587.5-8

Strabo, Strabo de situ orbis, 587.5 to 587.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/587.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/587.5

Atque hic etiam aethiopum mos est: ubi rex aliquae parte corperis orbatur: familiares idem quoquo patiuntur: & tum eo moriuntur iccirco maxima regi custodia adhibetur ac de aethiopicis quidem hactenus aegyptiacis uero ea adiiacienda sunt: quae illorum propria dicuntur: ut aegyptia faba ex quae ciborium fit. Item bibus: haec.n.solum ibi sunt & in India: persicus uero ibi & in aethiopica solum: Arbor magna: fructu dulci: & grandi.ltem morus quae fructum fert quaeui Sycomorum dicitu Nam ficui persimilis est gustatu uero malus. Nascitur etiam Corsium fructus pipi similis aliquanto tamen ma ior pisces in nilo permulti sunt: ac diuersi qui propriam quandam & suam forma habent: sed maxime noti sunt oxyrynthus: & lepidotus: & latus & alabes & Coracinus & porcus & phagorius: quem etiam phagrum uocant. Item Silurus & Citharus & Alosa: & Mugil ex testaceis dilichnus: Physa Bos. Item cochliae ingentes: qui uocem ululatui similem edunt. Animalia quoque sua habet. Ichneumonem & aegyptiam aspidem: quam proprium quiddam habet: praeter alias aliorum locorum. Ea duplex est. Altera palmaris quae celerius interficit. Altera passus fere longitudine (ut Nicander ait) qui de serpentibus conscripsit: ex auibus est ibis & accipiter aegy ptius qui mitis est: praeter alios qui alibi sunt: quemadmodum & felis: bubo quoque aliusmodi ibi est. nam apud nos aqulae magnitudinem habet: & graue canit. In aegypto uero graculi magnatudinem uocem autem diuersam. Sed mitissima est ibis: magnitudie & figura ciconiae persimilis colore autem duplex: nam altera ciconiae similis. Altera tota nigra: & nullum Alexandriae triuium: non eis plenum est: partim utiliter: partim inutiliter. Vtiliter quidem quia omnem serpentem: & omnes macelli immunditias colligit. Inutiliter uero quia immunda est: & omnia conedit: nec facile a mundorum coinqnatione arceri potesti Verumque illud herodoti est: aegyptiorum esse lutum manibus tractare: massam uero ex quae panis fit pedibus. Caces quoque apud eos est propriu quoddam paniagenus quod uen trem sistit: & cici ex quo oleum exprimitur: & in aruis seritur: eo omnes fere indigenae ad lucernam utuntur: pauperiores uero & oparii ad unctionem: tum uiri: tum mulieres. Item rubra contexta aegyptiaca sunt: ex stirpe quidam conficiu tur iunceis uel palmaceis similia.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
