Latin
588.1 to 588.4
Strabo, Strabo de situ orbis 588.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Re ctum uero angulum haec efficit &latus a nilo utque in aethiopiam ductum intrantibus usque ad oceanum, latus uero recto angulo subtensum est: regio tota: quae secus oceanum iacet: inter aetniopes alios: atque mau ritaniam: quare loca quae circa ipsum dictae figurae uerticem: iam torridae subiacent: ex coniectura quadam dicimus: propterea quod inacessa sint. unde nec maximam regionis huius latitudinem dicere promptum est. In superioribus tamen hoc diximus: ex Alexandria in meroen aethiopici regni caput: eunti Austrum uer sus esse stadiorum fere. x. millia. Inde recta: in exustae fines &habitabilis sunt alia tria millia: maxima itaque libyae latitudo ponenda est. xiii. xiiii. ue millium stadiorum. longitudo uero paulo minor quam dupla. atque haec Libyae latide libya in uniuersum dicta sunt: particulatim uero dicenus: Ab occidentalibus clarioribusque partibus tudo longiincipientibus. Hoc in loco ii habitant: qui a graecis mauresii appellantur libycum genus: &magnum &opu tudo lentum: eos Romani &indigenae mauros uocant &Iberiae sunt oppositi. Iuxta hos etiam est columnarum Mauresii fretum: de quo iam multa dicta sunt extra columnarum fretum procedenti ad sinistram: mons est in libya: quem Mauri graeci Atlantem uocant: Barbari uero Dyrim. Hinc iugum quoddam expositum est: extrema mauritaniae Atlas pars: occidentem uersus &cotes appellatur: proximum est oppidu quoddam paruum: supra mare. Id Barba Diris ri Tinga uocant. Artenidorus linga: Eratosthenes lixum appellauit: &contra gades est octingentorum stadiorum Cotes transitum diremptum: quantum utraque etiam distant a freto columnarum. lixo &cotibus ad Austrum sinus iacetur: qui Empo Tinx ricus uocatur: &habitationes mercatoris habent: ex palma confectas. Tota ora huic sinui contimua: sinuosa est: Linx detractis ant sinibus: &eminentiis: quae sunt in triquantra Libye figura: a nobis descripta: intelligendum est continentem Lixus plurimum ad meridiem atque orientem excrescere. Mons qui a cotibus usque in syrtes per mediam Mauritaniam tendit: &Cotes ipse: &montes qui cum eo pariter procedunt: satis habitat. In initio quidem a Maurusiis.