Latin
590.1 to 590.4
Strabo, Strabo de situ orbis 590.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
substernunt ac fere &ii: &sequentes Massesyli &Libes magna ex parte unius sunt cultus &in caeteris persimiles paruis equis utentes: celeribus tamen: &obtemperantibus: adeo ut sola uirgula gubernentur. Equi collaria ex ligno habent: aut pilo confecta e quibus habena dependet. Sunt qui etiam tracti dominum sequuntur ut canes. Pelta utuntur parua ex chorio confecta: lancea lata &parua: discincti tunicae amplae: &pellis: ut dixi: uestis est: &clipeus. At Pharusii: &Nigretes: qu uitra hos habitant. Hesperiis Ethiopibus uici ni: sagittant quemadmodum Ethiopes, falcatis quoque curribus utuntur: miscentur nonnunquam Mauris pharusit per deserta: aquarum utres equis portantes: nonnunquam per locam quaedam palustria &lacus: Cyrtam ueniunt. Quidam ex eis dicuntur Troglodytarum more: sub terram habitare: &aestiuis hymbribus abundare hyeme uero sic citate laborare: nonnulli ex iis barbaris: serpentum ac piscium choriis indumentis ac stramentis utuntur. Sunt qui dicant Mauros Indos esse: qui cum hercule in hunc locum descenderunt: sed paulo ante nostra tpera Bogus &Bochus reges Romanorum amici eam tenebant: quibus deficientibus luba successit im imperio. Nam Cae sar augustus ad paternum regnum: hocent illi concessit. Is iubae filius fuit: eius qui contra Diuum caesarem cum Scipione bellum gessit. Quum uero luba nuper diem obiisset: successit in imperio ptolemaeus ex Antonii &Cleopatrae filia ortus. Artemidorus Eratostheni contradicit qui pro linge lixum urbem ducit: circa extrema mauritaniae occidentalia: palmaceas quoque urbes per multas dirutas esse quaerum uestigium nullum appareat, In hesperiis aethiopibus aeris apertos esse: cum ante dixerit matutinis &antemeridianis tpibus crassos esse: &caliginosos quomodo n. siccis &aestuosis locis haec esse possunt? Verum ipse longe peiora dixit de eisdem locis scribit. n. Lotophagos quosdam: qui siccam regionem icolant: &loton edant haerbam quandam &radicem: qui comesta nihil potu idigeant: eosque usque ad loca supra cyrenem progredi: qui uero ibi sint: lac bibere &carnibus uesci: quanquam in eadem sint plaga: sed nec Gabinius Ro. scriptor a mauritamiae monstris recensendis abstinet. Scribit. n. apud lingem Antaei sepulturam esse &tibiam cubitorum. lxiquam a Sertorio nu datam ait, ac rursum terrae demadatam. Addit etiam de elephantis fabulosa quaedam. Dicit.