# Strabo de situ orbis 590.1-4

Strabo, Strabo de situ orbis, 590.1 to 590.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/590.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/590.1

substernunt ac fere & ii: & sequentes Massesyli & Libes magna ex parte unius sunt cultus & in caeteris persimiles paruis equis utentes: celeribus tamen: & obtemperantibus: adeo ut sola uirgula gubernentur. Equi collaria ex ligno habent: aut pilo confecta e quibus habena dependet. Sunt qui etiam tracti dominum sequuntur ut canes. Pelta utuntur parua ex chorio confecta: lancea lata & parua: discincti tunicae amplae: & pellis: ut dixi: uestis est: & clipeus. At Pharusii: & Nigretes: qu uitra hos habitant. Hesperiis Ethiopibus uici ni: sagittant quemadmodum Ethiopes, falcatis quoque curribus utuntur: miscentur nonnunquam Mauris pharusit per deserta: aquarum utres equis portantes: nonnunquam per locam quaedam palustria & lacus: Cyrtam ueniunt. Quidam ex eis dicuntur Troglodytarum more: sub terram habitare: & aestiuis hymbribus abundare hyeme uero sic citate laborare: nonnulli ex iis barbaris: serpentum ac piscium choriis indumentis ac stramentis utuntur. Sunt qui dicant Mauros Indos esse: qui cum hercule in hunc locum descenderunt: sed paulo ante nostra tpera Bogus & Bochus reges Romanorum amici eam tenebant: quibus deficientibus luba successit im imperio. Nam Cae sar augustus ad paternum regnum: hocent illi concessit. Is iubae filius fuit: eius qui contra Diuum caesarem cum Scipione bellum gessit. Quum uero luba nuper diem obiisset: successit in imperio ptolemaeus ex Antonii & Cleopatrae filia ortus. Artemidorus Eratostheni contradicit qui pro linge lixum urbem ducit: circa extrema mauritaniae occidentalia: palmaceas quoque urbes per multas dirutas esse quaerum uestigium nullum appareat, In hesperiis aethiopibus aeris apertos esse: cum ante dixerit matutinis & antemeridianis tpibus crassos esse: & caliginosos quomodo n.siccis & aestuosis locis haec esse possunt? Verum ipse longe peiora dixit de eisdem locis scribit.n.Lotophagos quosdam: qui siccam regionem icolant: & loton edant haerbam quandam & radicem: qui comesta nihil potu idigeant: eosque usque ad loca supra cyrenem progredi: qui uero ibi sint: lac bibere & carnibus uesci: quanquam in eadem sint plaga: sed nec Gabinius Ro. scriptor a mauritamiae monstris recensendis abstinet. Scribit.n.apud lingem Antaei sepulturam esse & tibiam cubitorum.lxiquam a Sertorio nu datam ait, ac rursum terrae demadatam. Addit etiam de elephantis fabulosa quaedam. Dicit.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
