# Strabo de situ orbis 594.9-10

Strabo, Strabo de situ orbis, 594.9 to 594.10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/594.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/594.9

Thibrone impante a quo Harpalus occisus est. Cumque aliquaediu sub regibus fuisset: tandem in romamorum potestatem deuenit: & nunc prouincia est cum crete coniuncta Cyremaica oppida sunt: Apollonia: Barcae & Theuchira & berenice & alia undam proxima. Cyreneis finitima est regio, quae Silphium gignit & Cyremaicum succum: quem Silphium posterius effert Id propemodum defecit: quum aliquando barbari idio quodam ingruissent, ac radices eius pene omnes eruissent; fuere hi nomades uiri ex cyrene illustres fuere: Aristippus Socraticus: q cyrenaicam philosophiam institu it & areta eius filia qui in schola successit: & Aristippus filius qui mini successit: & Matrodidactus cogno minatus est & anniceris: qui cyrenaicam sectam uidetur emendasse: & anniceriam ab ea deriuasse. Callimachus quoque cyreneus est: & Eratosthenes: ambo ab aegypti regibus in honore habiti: Alter poeta simul & grammaticae studiosus: Alter & in his & in philosophia: & in mathenaticis praestantissimus. Item carnea des: quem Academ itorum optimum confitentur & Cronus Apollonius hinc etiam fuit. Diodori dialectici ma gister: qui & ipse cronus dictus est: magistri adiectiuo in discipulum translato. Post Apolloniam est reliquam cytenorum ora: usque ad eum locum: qui catabathmus dicitur: stadiorum duum millium & copraeternauiga tioni non satis apta: perpr portuum & stationum & aquae tum inopiam. In hac praeternauigatione loca sunt praeclara.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
