Latin
CXXIII
Strabo, Strabo de situ orbis 69
Unproofread scanNot analysed yet
Ad quod certe agendum publicae utilitatis gratia quam ullo praemio (&si minime id defuerit) motus tandem accessi. Sicubi uero deprauatum quid legitur: non mihi at impressorum potius fe stinantiae imputabitur. Tu autem lustine: qui inter iureconsultos celeberrimus: alterque tui iaeculi. C. Figulus: ad quem (ut legitur) Romani consulendi causa concurre soliti. Nam ex ad te maxima urbis Romae quam incolis pars ita aduolat: quapropter etiam consistorii fiscique aduocatus electus. Tu demum post ubi iuris ciuilis nodos aperuisti Strabonis geographiam legens reficieris sane perinde ac fidibus pythagoraei. Qua ratione motus ad te summae sapientiae uirum Strabonis opus direxi. ,Qd quidem nec minus gratum fore existimo tuo Babtistae Gorio ueliterno ciui quam optimo: &artium &medicinae doctori philosophoque amplissimo. Is enim facile etiam ad huiuscemodi studia oblecta menti gratia confugit. Suscipe igitur Mancinelli tui munusculum patriae lumen &aura. Vale. Datum Venetiis quinto nonas Maias. M.cccc. xciiii. nim orlin