Latin
CXXIII
Strabo, Strabo de situ orbis 70-2
Unproofread scanNot analysed yet
Dum uacat ad littus: pereuntem flecte carinam:
Ne sias auido praeda cibusque mari.
Heu quae uincla tenent: quae te tam dira catena:
Quae mens: quae ratio: spesue: fidesue boni
Si labor est causae: merces labor estque laboris:
Credita sit leuitas: non sapienter agis
Sin te uita fugax: &mobilis hora moratur:
Vita probo mors est: quae uelut umbra perit
Flax metit una omnes: concludit singula finis
Sis quodcumque uelis: sic quoque puluis eris.
Non robur: non lingua: truci sapientia: non te
Faucibus eripiet forma genusue lupae.
Quem semel aspexit toruo proserpina uultu:
Cerberus ut foetu saeuior ursa rapit.
Dic ubi Aristarcus: sapiensque Platonis alumnus?
Discipulusque potens: arbiter orbis ubi est:
Absalon: &Charites uincebat &ore Dionen:
Hunc tamen in primo flore iuuenta fugit.
Clarus erat Caesar: diues Mida: fortis Achilles:
Non minus hos finis: morsque subegit atrox.
Sed quid prisca decet: cum sint externa tueri:
Et pateat nimium flebile mortis opus
Barbarus Hermoleos doctrina clarus in omni
Occidit: estque olidis uermibus esca datus.
Pone capellus abit: romana orator in urbe:
Visere: dum patriam consiliator auet,
Si numerare uelis turbam sine fine cadentum:
Succumbet: numero syrtis arena tuo
Viuere praeterea: quod plebs miseranda uocamus
Mors est: &si quid durius esse potest
Hic gemit orbatum dilecta coniuge lectum:
Ast amon fieri: corniger ille dolet.
Prole carere bona: mos est suprema parentum:
Nec minor est cuidam: sustinuisse malam.
Hunc domus urget inops: hunc auri trudit in aequor
Alta sitis: plures arcta catena trahit
Mille nouercantis naturae pono trophaea:
Aspice nunc proprias: &miserare uices.
Pulpher est: ast aliquid sensim tibi deterit aetas.
Et color usque sui damna nitoris habet
Nunc hilaris nunc tristis adest: &mixta uicissim Fortunam: uulgus: quam uocat atra dea