# Strabo de situ orbis 70-2

Strabo, Strabo de situ orbis, CXXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/70-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/70-2

Dum uacat ad littus: pereuntem flecte carinam:
Ne sias auido praeda cibusque mari.
Heu quae uincla tenent: quae te tam dira catena:
Quae mens: quae ratio: spesue: fidesue boni
Si labor est causae: merces labor estque laboris:
Credita sit leuitas: non sapienter agis
Sin te uita fugax: & mobilis hora moratur:
Vita probo mors est: quae uelut umbra perit
Flax metit una omnes: concludit singula finis
Sis quodcumque uelis: sic quoque puluis eris.
Non robur: non lingua: truci sapientia: non te
Faucibus eripiet forma genusue lupae.
Quem semel aspexit toruo proserpina uultu:
Cerberus ut foetu saeuior ursa rapit.
Dic ubi Aristarcus: sapiensque Platonis alumnus?
Discipulusque potens: arbiter orbis ubi est:
Absalon: & Charites uincebat & ore Dionen:
Hunc tamen in primo flore iuuenta fugit.
Clarus erat Caesar: diues Mida: fortis Achilles:
Non minus hos finis: morsque subegit atrox.
Sed quid prisca decet: cum sint externa tueri:
Et pateat nimium flebile mortis opus
Barbarus Hermoleos doctrina clarus in omni
Occidit: estque olidis uermibus esca datus.
Pone capellus abit: romana orator in urbe:
Visere: dum patriam consiliator auet,
Si numerare uelis turbam sine fine cadentum:
Succumbet: numero syrtis arena tuo
Viuere praeterea: quod plebs miseranda uocamus
Mors est: & si quid durius esse potest
Hic gemit orbatum dilecta coniuge lectum:
Ast amon fieri: corniger ille dolet.
Prole carere bona: mos est suprema parentum:
Nec minor est cuidam: sustinuisse malam.
Hunc domus urget inops: hunc auri trudit in aequor
Alta sitis: plures arcta catena trahit
Mille nouercantis naturae pono trophaea:
Aspice nunc proprias: & miserare uices.
Pulpher est: ast aliquid sensim tibi deterit aetas.
Et color usque sui damna nitoris habet
Nunc hilaris nunc tristis adest: & mixta uicissim Fortunam: uulgus: quam uocat atra dea

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
