# Strabo de situ orbis 72

Strabo, Strabo de situ orbis, CXXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/72
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/72

Idque uident pauci saecli pellacis ad auras:
Ast pudor in tenebras cernere maior erit
Sublustres tenebras a sole auersio gignit,
Res propter quam fit tormina saeua facit.
Sublustres inquam cernens impurus ab ipsum:
Vnde nephas traxit quo magis ipse gemat.
Ergo igitur propere nexus disrupe tenaces
Dumque uacat lacrymas da uelut imber aquam,
Irridet quisquis ueniam peccando requirit,
Viuit adhuc radix quae reuirere solet.
Quid mirum si urtica rosas: si lilia uepres:
Si non fert aquilam noctua solis inops
Nec firmum glacies admittit lubrica gressum
Nec stabiles cursus ennosygeus habet
Hincque mihi crebro quod nuc tibi lazare dico:
Exi iam faetes quatriduane foras
En tuba ceu tonitrum reserat clangore sepultos:
Cum loue caeruleo tartara surda tremunt
Ecce uelut fulgur bacchatur flamma per orbem
Cernis quem crepitum fumus in astra uomit?
Tu umbra feralis resupino corpore taxi
Permulsus: sommos moxperiture capis.
lanque uale & uernam fratris te corde monentem Ne spernas: malis ni tua damna sequi Ad clariss. Aristocratiae Venetae censorem. D. Anto nium Boldu: equitem au. Poetamque ac orato, praecipuum o Per quem leges: decretaque sacra lycurg

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
