# Strabo de situ orbis 73-2

Strabo, Strabo de situ orbis, CXXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/73-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/73-2

Dignus es undae colat quem sic Cornelia tenta
Vt non postremos inter habere uelit.
Dignus es argento: fuluoque dignior auro:
Et nihil est quo non dignus in orbe sies.
Nam si uirtuti terramque polumque rependas;
Palmam uirtuti terra polusque dabunt.
Omnia uirtuti parent: uirtute reguntur
Omnia seu terris seu dominentur aquis.
Virtus alma uiros: uirtus facit inclyta diuos
Estque deus uirtus maximus ille deum.
Fortunate nimis qui tanti numinis aram
Caetera adire magis quam pia turba soles
Perge ergo & nobis cumaea redde senecta
Hermoleon: quem nunc plorat utrumque sophos
Meque suis uernis musarum phoebus & altor
Fac precor annumeret nursius: atque Vale
Ad praestabilem lureconsultum Michaelem Bempensumi
Vurea quem sacrae cinxerunt baltea leges:
Et quoi uix similem curia maior habet.
Siue quiter demos: triplici uocat ordie censor
Siue cupit patres: & ducis ora cliens
Tam placet Antonii & nireus pia cura Thaliae:
Qua uetus eloquii caedit honore nouo
Et magis hoc ipso quod te laudante probatur
Cui Sophiam pallas donat Apollo chelymi
Sed laudare parum est: uult hoc Iunonius ales,
Poscit opem uates: fer precor ore potes.
Nec speres nummos, nummati obiere poetae.
Ex quo Roma suas non bene sensit opes
Nec dabimus nummos: cum sis nummosior ipse;
Maior erit merces: asseruisse pium.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
