# Strabo de situ orbis 75.1-5

Strabo, Strabo de situ orbis, 75.1 to 75.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/75.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/75.1

ac grauissime ut nefas accusas? irridere hoc debui: non rescribere: nec tibi in plateis cantillanti (qui nemini omnino parcis) respondere. Sed ne nimium tibi sapere uideare non tacebo. Tu ne solus bone uir: tu ne quid secre tarius sit: cum tamdiu uolueris secretarius dici non nosti? Tabernarius quid sit (non enim dicam caupo narius) ne conuiciando imiter quem conuitii accuso: e taberna ut scribis conuiuali: immo combibali nuper egressus: aut usurarius: nam foeneratorium nomen propter decoctionem perhorrescis: aut car cerarius: si meministi frequens tuum diuersorium, neque enim haec in te sunt conuicia: quae ipse praedicas: quaeque sunt omnibus magis quam tibi propter obliuiosum ingenium tuum cognitissima: quare non item quid sit secretarius propter nominum proportionem tenes? Vt enim illi a taberna: usura & carcere: sic iste deflectitur a secreto. quemadmodum igitur qui tabernis uacat operaturque rabernarius: qui item usuris usurarius qui carceri carcerarius: nonne pari lege qui secretis dicetur secretarius? Deus quidem quisnam aut quid sit: si uis me credere te nescire: neganti facile assentiar, non enim potes conuiciis simul & deo quaerendo indulgere & in coeno occupato maledicentiae: necessario nulla est de caelestibus cura, uerum te ego pietatis gra: ne me criminandi: non docendi tui causa rescripsisse putes: paucis aduerte docebo. Ita enimcui rei studueris: quod assidue mediteris: me quoque nosse tibi ostendero. De uicario tu quidem dei iugiter cogitasti, nec desi nis uti mea (et opinio) cogitare merito sane: meritosiquam: fuisti enim sis ne uero adhuc: ignosce hoc mi hi id equidem nescio: illius secretarius. Iccirco tu quoque diuinitatis poteras non iniuria: non mendacio secretarius dici. Nam si deus (uti est) ipsa ueritas est: & uicarius dei cathedram ueritatis tenet: quisquis huius amplissimi uicarii uerus est secretarius: idest qui partem aliquam principis huius sui secretorum nouit: quam doquidem is princeps est dei uicarius eiusmodi uir iure est diuinitatis secretarius. Sed heus diuine secretarie: & si ego te nunquam illius maiestatis nosse ullum omnino secretum certus sum: tamen asserenti tibi de tuo te principe cogitare non negabo.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
