Latin
76.10 to 76.11
Strabo, Strabo de situ orbis 76.10-11
Unproofread scanNot analysed yet
Quocirca moriae proditum est Alexandrum illum magnum: cum ad currendi certamen olympiae inuitaretur: id liben ter &strenue se facturum respodisse: si reges aemulos habiturus esset in stadio. Vt autem dominum nostrum lesum Christum &hac imiteris in parte: cuius uicarius uestigia fere sectaris in reliquis ab sumptos iam morte scriptores: ut ille Lazarum &alios permultos: ad uitam reuocas: &mersos in tenebris in lucem retrahis: labentesque per aetatem auctores quasi putrescentia cadauera in iuueniles annos renouas. Hinc factum est unt illi te patrem recreatoremque cognoscant: praeciosissima bibliotheca quasi praeclarissima supellectile Romanam locupletaturum ecclesiam. Quae tanto reliquis uasi potiora sunt: quanto argentea uasa uel aurea alios usus &quidem mutos expectant. Codices autem ad sa pientiam: ad religionem informandam loquentia sunt instrumenta. Eos tua cura uigilantia: sumptibus magis ad Christianam praesertim religionem pertinentes e graeca lingua in Romanum conuersos eloquium esse fama est. In quibus tuae pariter maiestatis nomen in dies germinare ac florere poste ritas aspiciet: eo quidem amplius quo magnificentius ipsum beneficium minores intelligentia intel lectum amabunt: amato fruentur.