# Strabo de situ orbis 76.10-11

Strabo, Strabo de situ orbis, 76.10 to 76.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/76.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/76.10

Quocirca moriae proditum est Alexandrum illum magnum: cum ad currendi certamen olympiae inuitaretur: id liben ter & strenue se facturum respodisse: si reges aemulos habiturus esset in stadio. Vt autem dominum nostrum lesum Christum & hac imiteris in parte: cuius uicarius uestigia fere sectaris in reliquis ab sumptos iam morte scriptores: ut ille Lazarum & alios permultos: ad uitam reuocas: & mersos in tenebris in lucem retrahis: labentesque per aetatem auctores quasi putrescentia cadauera in iuueniles annos renouas. Hinc factum est unt illi te patrem recreatoremque cognoscant: praeciosissima bibliotheca quasi praeclarissima supellectile Romanam locupletaturum ecclesiam. Quae tanto reliquis uasi potiora sunt: quanto argentea uasa uel aurea alios usus & quidem mutos expectant. Codices autem ad sa pientiam: ad religionem informandam loquentia sunt instrumenta. Eos tua cura uigilantia: sumptibus magis ad Christianam praesertim religionem pertinentes e graeca lingua in Romanum conuersos eloquium esse fama est. In quibus tuae pariter maiestatis nomen in dies germinare ac florere poste ritas aspiciet: eo quidem amplius quo magnificentius ipsum beneficium minores intelligentia intel lectum amabunt: amato fruentur.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
