# Strabo de situ orbis 76.6-9

Strabo, Strabo de situ orbis, 76.6 to 76.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/76.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/76.6

Naquod illum inter caeteros amicos meos ueteres sinceros: ac uetustissimos magna ratione plurimum ueneror: ac obseruo: timeo ne ego illi etiam lacessitus iniuria & iuste iratus uidear non quidem nimium: sed praeter meum morem exarsisse. Strabonem sane ei scio mirifice placiturum. Nam ille ut qui optime intelligit: quique supra mo dum cultioribus studiis delectatur: hanc praecipue sciendi partem auide complectitur: situs omnes in quibuns fuit optime tenens: caeteros ad quos illi ire non contigit: perdiscit ex libris studiose. Et tempestatum singularum uiros excellentes in propriis quosque patriis: non magis perquirit ad laudandum qui ad imitandum: atque assidue (quod facit) superandum. Illum quidem reor Cenotimoni huic miserabili & importumo mul ta humanitate ut resipiscat suasurum, Vt tu pater beatissime etiam atque etiam obsecro: ignosce necessitati huis epistolae: quae omnino est contraria studiis meae uoluntatis. Vale semper felicissime: sanctissimeque ac placidissime Pontifex. Ad Nico, quintum Ponti, maximum Guarrini Veronensis in Strabonis traductionem epistola. Varum plaerumque rerum contemplatione adductus beatissime pater in eam uenire soleo contentio nem plus ne tibi litterarum & bonarum artium studia: an tu illis debeas: quippe cum illarum inte: tuique in illas ultro citroque singularia extent merita. Illae quidem tibi fructum famam decusque pepereruntur: & ingenium multis & magnis rebus adornatum reddiderunt, Tu uero contra illis splendorem dignitatem gloriamque comparasti: quae maiestatis sedem & pontificale nactae fastigium: sibiipsis triumphare: & uere in caelum (ut dicitur) ascendisse uidentur. Quid enim splendidius: magnificetius: aut gloriosius uendica re possunt disciplinae: & haec humanitatis studia: qui Ro, pontifici & christiani nominis ductori assiste re se cognoscant & iactent? Tantum namque artes extolluntur: & tanti fiunt: quanti earum cultores professoresque memorantur & celebrantur: unde militarem disciplinam iurisciuilis scientiam: philosophiam: caeterasque id genus uel hinc maxime commendamus: probamus: admiramur: quia generosos homines: clarissimos principes: inclytos reges in eis uersari solitos dicimus: eisque operam dedisse restamur.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
