Latin
78.1 to 78.4
Strabo, Strabo de situ orbis 78.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
pondus uergeret imperii: hostilibus copiis &ingenti exercitu ciuitatis urgebatur obsidio. Spes quidem hostibus: Venetis autem desperatio crescebat in dies: fames &inopia premebat obsessos: nec spes opis ulla dabatur. Campus enim tractus montanus in hostium potestate ita tenebatur: ut nulla adeundae urbis uia praestaretur: nec inclusi pro paucitate contra tot milia auderent erumpere: Tu igitur Mar celle uir sapientissime ad tanta pericula propulsanda: &malorum remedia excogitanda missus per syluestria loca &rupes iniquissimas transuolans ex insperato urbem intrasti: ciuesque ac milites adeo animasti: ut te duce obsessum per id tempus uehementer ab hoste Roatum castellum ciuitatis uere clauem: &Brixiae columen ex hostium faucibus eripuerint. Subinde ciuitatem firmatam munitamque dimittens: ut morae uir impatiens: assumpto milium circiter triginta exercitu maiore ex parte inutri li quippe qui commeatus absumeret: &cum hoste qui maiores copias &uires reparauerat: congredi longe impotens esset: per inascensa rupium cacumina collesque tristissimos inuictus uelut Hannibal alter per alpes cursitans in agrum Veronensem reuertisti. Eo sane aduentu exercitum ipsum cui bre ui intra moenia pereundum erat: incolumen seruasti ac tractum omnem eiis nuncium dubium fir masti: debilem roborasti: ruiturum substentasti: donec illo ingenti exercitu subsidia maxima attulisti, Quibus quidem fortiter ac sapientissime gestis: cum uehementius hostem aduersus Brixiam exaspe rasies quoddam humanis uiribus majus &uix posteritati credibile facinus inuasisti. Quod unum pro sua magnitudine &admiratione ne omittatur exposcit: &quod Xersis Persarum regis facto non modo conferre: sed anteferre non dubitauerim. Ipsum inquam regem potentia &audatia nobilitatum sic nauibus hellespontum strauisse: &in mari pontem construxisse fama canit: ut exercitui per meabile pedibus mare conficeret. Opulentissimo regi facile fuit iactis inter undas ancoris: instratis tabulatis: salua rerum natura conficere. Tu uero animi magnitudine: mentis acumine: ingenio per spicaci terraestre iter strauisti nauibus: &loca per asperrima montanosque tramites in benacum Veronensis agri lacum non mediocrem sane classem myopanorum biremium: triremium: &alia uarii generis nauigia induxisti: Cum interim picennius aduersus repugnatur apparatibus a te fusus profligatusque profugerit.