# Strabo de situ orbis 78.10-11

Strabo, Strabo de situ orbis, 78.10 to 78.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/78.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/78.10

Dux igitur Philippus tanta rerum permutatione commotus: ut qui aliis antea bellum inferre longius soleret: nunc ad portas bellum seruere cerneret mentem dolore saucius: ex aegritudi ne morbum contraxit: & paucos intra dies mortem obiit. Vitaque con gemitu fugit indignata sub um bras Mox ubique populationes factae: Laudum & placentia sub Venetum uenit imperium. Et ut fama constans: & unam omnium lingua testatur: nisi liuor aemulorum: & foelicitatis comes semper inuidia: & hostis ua framenta ne tuis sapientissimis consilis senatus Venetus fidem adhiberet per insidias obstitisset: Mediolanum ipsum sub Venetorum iuga peruenisset: atque inde illi uniuersae terrae marique imperassent illud tua de continentia: integritate: innocentia occurit saeculis omnibus caelebrandum: Fabritiis: curiis: Aemiliis Catonibus sane conferendo: quod in tanta opum auri: & spoliorum facultate: atque licentia: cum tui locupletandi occasio: nihilo diuitior domum reuertisti.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
