# Strabo de situ orbis 81.6-9

Strabo, Strabo de situ orbis, 81.6 to 81.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/81.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/81.6

Reliquum ad hanc usque tempestatem: nobis eam ob rationem innauigabile: quia qui circumnauigent: & iter se obuiam commisceantur nulli admodum sunt. Non multum est siquis ex mutuis eorum distantiis componat: ad quos permeare nobis licet. Nec uero pelagus Athlanticum bimare esse putandum est quod prominentibus anguste distinguitur frontibus: sic enim isthmos uocant: quibus nauigationis ambitus prohibeatur. Sed in unum potius continuatum confluit. Nam qui nauigiis circumire conati sunt: cum inde reuertissent: haud ullam sibi terram continentem occurrisse phibent qua ulteriorem impediente nauigationem: sese reiectos fuisse dicerent, Verum per ambiguitatem indigentiam: & solitudinem: cum nihilo minus mare cursum hberet: ac transitum: perque oceano accidentes casus undarum. siaccessus atque recessus amplius confessum est. Idem igitur permutationum ubique modus existit: incrementorum inquam & dimi nutionum: uel non multum uarians. Perinde ac uno ex mari causa una: & motus unus edatur. Hip parcho fides habenda non est: qui huic opinioni contradicit: ut Oceano similia prorsus non accidant neque si detur concedatur istud: sequatur illud: ut Athlanticum pelagus uniuersum circuncirca confluens sit: ad hoc ne similia accidant. Seleuco Babylonio teste utitur. Nos autem maiorem de Oceano ex inundationibus rationem Possidonio & Athenodoro reponimus: qui factas isce de rebus dispu tationes abunde peruicere. Impraesentiarum autem tantum dicimus: quod ad accidentium similitu dinem sic existimare satius sit: quod caelestia melius exhalationis hinc teneantur: si amplius circumfu sus humor existat. Sicut autem extrema: & terrarum ambitum poeta nouit: & aperte disserit: sic & mare internum. Hoc autem a Columnis incipiens Africa continet: & Aegyptus & Phoenice. Deinde ipsam ambiens Cyprum. Inde Solymi, Lycii. Cares. Post hos uero inter Mycalen: & Troadis littus: & adiacentes insulae. Quarum mentionem facit omnium. Inde earum quae circa Propontidem. Tum euxini usque in Coichorum agrum: & lasonis expeditionis: Et item Bosphorum Cimmerium agnouit. Cum & Cimmerios sciuerit: non utique Cimmeriorum cognitum habens nomen: ipsos igno rauit qui eius aetate: uel paulo ante illum: totam e Bosphoro ad Ioniam usque terram discursarunt. Eorum igitur agri clima insinuans attingit. Quod tenebrosum est: & sic memorat. Aere ac nebula cooperti sunt.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
