# Strabo de situ orbis 82.6-9

Strabo, Strabo de situ orbis, 82.6 to 82.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/82.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/82.6

Tale autem hoc totum ex solis: reliquorumque syderum motu ortum habens: & adhuc agitationis ad medium: uel caelum suspiciendi necessitate habet: & ad ea quae in celo unicuique nostrum appareant. In his autem ingentes habitationum uarietates cernutur. Quis igitur locorum differentias exponens bene ac sufficienter edoceat: nullam aut ne tantillam quidem illis curam adhibens? Et enim si uniuersa pro huiusmodi materia diligenter rimari nequeam: cum ea magis ac magis ciuilis existat: tantum saltem prosequi: quantum ciuile pertinere queat homini iure con ueniret utique. Qui enim in sublime sic cogitationem extollit nequaquam a tota absens est terra. Ridiculum namque uidetur: siquis orbem terrarum explanare dilucide cupiens caeli res attingere: & eas ad doctri nam usurpare audeat: terram autem totam cuius quod habitatur una pars est: nec quanta: nec qualis sit: nec in quo totius mondi loco sita sit: exponere curet. Neque si una tantumodo parte quo ad nos: seu pluribus habitetur: & quanta pari modo quam multa illius inculta est portio: qualisque: & quamobrem. Haec igitur Geographiae species cuidam rerum sublimium: & geometricae tractationi uidetur esse coniuncta: quam sic terraena cum caelestibus in unum coniungit: ut propinqua maxime existentia. Sed non longinquitate tantum distent: quantum a tellure caelum absit. Eia tantae discendorum multitudini terraenam apponam disciplinam sicut animantium: plantarum: & caeterorum quicquid utile & inurile terra gignit & mare. Nam planius atque eui dentius fieri posse quod dixerim arbitror: quod qusquis talem perceperit notitiam: ei non mediocris afferetur utilitas. Id cum ex uetusta memoria: tum ex oratione ac ratione manifestatur. Poetae igitur heroas illos singulari praeditos sapientia fuisse declarant: qui ad multa peregrinantes loca longis uagabantur erroribus? In amplissimo enim ponunt: multorum mortalium urbes uidisse: & prudentiam agnouisse. Nestor ipse glo riatur quoniam inter Lapithas uersatus fuerit. Aduentans longinqua ex tellure: uocatus uenerat ipse & enim uocitantibus illis. Itidem & Menelaus.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
