# Strabo de situ orbis 85.5-8

Strabo, Strabo de situ orbis, 85.5 to 85.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/85.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/85.5

Persae autem & afri traiectus aquarum quosdam & freta: uelut nauigationis angustias esse suspicati parum afuit: quin magna incurrerent pericula. Ignorantiaeque suae reliquerunt trophea: Illi quidem Salganei monumentum penes Chalcidis Euripum: quem Persae ideo iugularunt tanquam ex Malea ad Euripum suae classis cursum improbe dixerisset: hi uero Pelori sepulchrum quuem & ipsi similem ob causam necauere. Naufragiis etiam a Terxis exercitu Graecia referta est. Bolicorum & lonicorum Colonia quam plura huius generis errata praebuit: & res itidem prospere gestas: ubi per locorum peritiam illustria complura gessisse facinora contigit. Sicut Ephialtes ad angustias Thermopylarum leonidae commilitones Persarum manibus tradidisse fertur: & Barbaros intra Termopylas accepisse: cum hostibus per montana semi tam ostendisset. Omittens uero antiquitatis exempla: Romanum hoc tempore aduersus Parthos exer citum: idoneum satis harum rerum documentum esse arbitror. Simili modo & expeditionem in Ger manos: atque Gallos: cum intra paludes: & difficiles accessu syluas: & loca deserta: Barbaries illa bellige rasset, & quae erant propinqua: longinqua: locorum ignorantia faceret: uiasque occultaret & commea tuum: & caeterarum rerum opiam. Et hoc quidem quod amplius est: ut diximus: ad Imperarorum uitas usumque conducit. Insuper maior moralis & ciuilis philosophiae portio: circa principum uitas uersatur. Cuius rei signum est: quod rerum urbanarum differentias a principibus discernimus, Alium quidem Mo narchiae principatum ponentes: quem regium uocamus. Alium optimatium potentatum: idest Aristocratiam. Tertium regimen populare: idest Democratiam. Tot ciuilium rerum moderam ina censemus esse. iisdem uocabulis nominantes: ut ab illis faciendae speciei principium habentia. Alia enim lex est regis iussio. Alia uero optimatium. & alia denique popularis. Rei uero ciuilis forma & figura lex est. Quamobrem iustum nonnulli asseruere: potentioris esse commoditatem. Quod si ciuilis phi losophia ut plurimum circa principes uersatur. Est autem Geographia circa principales usus: ac necessi tates: & ipsa quampiam ad hoc praerogatiuam haberet. Et ista quidem praerogariua ad actiones esta habet autem contemplationem profecto non uilem ipsa tractatio. Aliquam quidem arte: disciplinas natura: captabilem. Alteram uero in historia fabulisque positam: nihil ad actiones existentem. Veluti siquis Vlyssis: aut Menelai: aut lasonis errores enarrauerit: ad prudentiam nullum sane conferre uideatur adiumentum. Quod agens ipse perquirit. nisi eorum: quae facta sunt: necessariorum utilia promisceantur exempla. Institutionem attame haud illiberale secernit ei: qui ad locos apperlicet: fabulosa figmenta praebentes, & nqui actionibus: gloriae aut uoluptatis came intendunt: hoc perquirunt.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
