# Strabo de situ orbis 86.1-4

Strabo, Strabo de situ orbis, 86.1 to 86.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/86.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/86.1

Sensus enim te stimonio esse protest conceptioque communis. Nauigantibus autem manifeste incuruatio maris inter currit: ut longe lucentibus quae pariter elongantur: iis uisum applicare non possis. Amplius autem supra ui sum eleuata apparuerunt: nonnihil ab eo magis distantia. Similiter & ipse altius eleuatus: ea quae pri us occulta fuerant aspicit: quod & poeta declarat. Nam illuditale est: Fluctibus elatus uisu prospexit acu to. Ad nauigantibus etiam semper magis: ac magis partes terrarum enudantur: & quae ab initio humilia uide dantur: magis extolluntur. Ipsa etiam caelestium conuersio: cum alioquin manifesta sit: ex ipsis quoque gnomonicis patet. Ex iis enim cogitatio statim intendit. Nam si radicata in infinitum terra esset: non utique talis cir cuncursio contingeret. Et quae ad climata partinent: per habitationes demonstrantur. Nunc uero in prum ptu non nulla captanda sunt. Et haec quidem quaecumque ciuili: & exercituum ductori conducunt. Nec enim si caeli partes: & terrae situm ignorare oportet: ut cum aliqua multis apparere in caelo solita: pro locis per mutata fuerint: perturbatione teneatur: & talia loquatur. Me latet o socii tenebrae locus: aut ubi eous. Aut ubi sol terras subeat: dans lumina mundo. Aut ubi conscendat. Nec adeo accurate rimari: ut omnimodis passim coniunctim ortus: coniunctim & occasus: coniunctim & medios caeli meatus & polorum eleuationes agnoscat: & quae ad uerticem signa sint: & quaecunque huiusmodi secundum Horizonus transmutationes pariter & septentrionis uarientates. Haec uniuersa nota habere: quae partim aspectu partim natura pateant. Verum aliqua nec omnino curanda: nisi philosophiae contemplationis gratia. Quibusdamque fides adhibenda: licet propter quid intueri non possint. Hoc enim est solius philosophantis officium. Ciuili autem homini tale non inpertitur ocium. Aut non omni tempore. Eum tamen qui in hac descriptione uersatur: neque adeo simplicen rudemue: neque adeo inertem esse uelim: ut neque sphaeram intueatur: neque illius circulos: quosdam pa rallelos & intenr se mutuo distantes. Aliquos ex ipsis rectos: aliquos obliquos: neque tropicerum: neque aequi noctialium: nec signiferi situm: per quem solis cursus uertitur. Docetque climatum & uentorum uarierates Haec enim & quae ad Horizontas attinent: & ad arcticos & reliqua: quaecunque in prima disciplinarum introductione traduntur. Siquis aliter intelligit: quonam modo ea: quae hic dicuntur ussequitur?

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
