# Strabo de situ orbis 86.9-10

Strabo, Strabo de situ orbis, 86.9 to 86.10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/86.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/86.9

si uero ante nos compluribus aeloquutis & ipsi eisdem de rebus dicere aggrediamur: absint querelae: cum non omnia eundem in modum dis seramus. Caeteros enim quicquid aliud recte effecerint: aliam non paruam operis partem omisisse pu tamus: ad quos quum paululum addere possimus: non inepta sane conatus nostri uidebitur occa sio. Nam & Romanorum & Parthorum potentia magnam huius experientiae portionem hominibus aetatis nostrae praestitit. sicut & posteritati illa Alexandri magni expeditio (ut ait Eratosthenes) Alexander enim magnam Asiae partem nobis aperuit: & boreae incolas omnis Europae: usque ad Istri ripas. Romani uero quae ad occasum uergunt: Europae singula usque ad flumen Albin: qui duo in spatia Germaniam diuidit: quaeque trans Istrum usque ad amnem tyram.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
