Latin
88
Strabo, Strabo de situ orbis 88-2
Unproofread scanNot analysed yet
Praeter homen Eratosthenes sibiipsi repugnat. Nam paulo antequam suam aeloquatur siententiam: pria de geographia uerba inchoans. Oes inquit initio gloriari: ut de rebus huiusmodi suam in medium afferant praeceptionem. Igitur Homerum quaecunque de Aethiopibus didicisset: in poeticae suae uolumine collocasse. Et item de aegipto: &Africa. Quae uero per graeciam &loca maritima perceperat: accurate uehementer extulisse: cum diceret Frequentes fert Tesba columbas. Et Haerbosamque aliartom, &extremam Anthedonem Lileamque Ci phessifontem. Nec adiectionem ullam inaniter locis apposuisse. Vtrum igitur uates qui ista canit: delectarem: an docere uelle uidetur? docere per louem. Ve rum ea hunc in modum ille tradidit. Illa uero quae extra sensum sunt &hic ipse: &alii monstrosis impleuere fabulamentis. Hoc itaque modo dicendum erat quod quisque poeta alia ad oblectandum animum solum: alia uero ad erudiendum profert. Is aut intulit non quaodem eruditionis: sed uolupta tis causa solum. Insuper &alius operosius adiecit: percontatus quidnam ad poetae uirtutem conferri potest: qui loco rum complurium peritiam continet uel militaris disciplinae: uel rei rusticae: uel artis dicendi: uel qualia nonnul li illi uendicare &attribuere uoluerunt. Omnia itaque illi uendicanda quaerere: amentis ostentationem &iactantiam posueris. Veluti siquis (ut inquit Hipparchus) è resionem. i. ramalia obiurget attica pendentibus quaquauersum omnis generis pomis: &quae mala &pyra nequeunt producere: sic omnem illius disciplinam car pat omneque artiticium: hoc sane recte dixeris o Eratosthenes. Illa uero non recte: quod tantam ab eo rerum notitiam auferas: &poeticam anile quoddam fabulamentum esse definias. Cui quodcunque censuerit uo luptatis causa fingere propium est. Nunquid &poetarum auditoribus nihil confert ad uirtutem: ut locorum multorum &militiae &agriculturae &Rhetoricae gnari existant? quae ipsa audientis maxi me praeceptio uendicat. Verum haec tamen omnia Vlyssi poeta tribuit: quem ante omnis omni in ge nere uirtutum ornatum esse cecinit. Oppida multa adiit: fuit huic sapientia nota. Hic etiam ille est. Consilium: uariosque dolos qui nouit &artes. Hic est quem urbium populatorem semper appellat: qui consiliis Ilion &arte: &astutia, &facundia