# Strabo de situ orbis 88-2

Strabo, Strabo de situ orbis, 88. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/88-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/88-2

Praeter homen Eratosthenes sibiipsi repugnat. Nam paulo antequam suam aeloquatur siententiam: pria de geographia uerba inchoans. Oes inquit initio gloriari: ut de rebus huiusmodi suam in medium afferant praeceptionem. Igitur Homerum quaecunque de Aethiopibus didicisset: in poeticae suae uolumine collocasse. Et item de aegipto: & Africa. Quae uero per graeciam & loca maritima perceperat: accurate uehementer extulisse: cum diceret Frequentes fert Tesba columbas. Et Haerbosamque aliartom, & extremam Anthedonem Lileamque Ci phessifontem. Nec adiectionem ullam inaniter locis apposuisse. Vtrum igitur uates qui ista canit: delectarem: an docere uelle uidetur? docere per louem. Ve rum ea hunc in modum ille tradidit. Illa uero quae extra sensum sunt & hic ipse: & alii monstrosis impleuere fabulamentis. Hoc itaque modo dicendum erat quod quisque poeta alia ad oblectandum animum solum: alia uero ad erudiendum profert. Is aut intulit non quaodem eruditionis: sed uolupta tis causa solum. Insuper & alius operosius adiecit: percontatus quidnam ad poetae uirtutem conferri potest: qui loco rum complurium peritiam continet uel militaris disciplinae: uel rei rusticae: uel artis dicendi: uel qualia nonnul li illi uendicare & attribuere uoluerunt. Omnia itaque illi uendicanda quaerere: amentis ostentationem & iactantiam posueris. Veluti siquis (ut inquit Hipparchus) è resionem.i.ramalia obiurget attica pendentibus quaquauersum omnis generis pomis: & quae mala & pyra nequeunt producere: sic omnem illius disciplinam car pat omneque artiticium: hoc sane recte dixeris o Eratosthenes. Illa uero non recte: quod tantam ab eo rerum notitiam auferas: & poeticam anile quoddam fabulamentum esse definias. Cui quodcunque censuerit uo luptatis causa fingere propium est. Nunquid & poetarum auditoribus nihil confert ad uirtutem: ut locorum multorum & militiae & agriculturae & Rhetoricae gnari existant? quae ipsa audientis maxi me praeceptio uendicat. Verum haec tamen omnia Vlyssi poeta tribuit: quem ante omnis omni in ge nere uirtutum ornatum esse cecinit. Oppida multa adiit: fuit huic sapientia nota. Hic etiam ille est. Consilium: uariosque dolos qui nouit & artes. Hic est quem urbium populatorem semper appellat: qui consiliis Ilion & arte: & astutia, & facundia

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
