# Strabo de situ orbis 88.5-6

Strabo, Strabo de situ orbis, 88.5 to 88.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/88.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/88.5

Poetam inquit: non quidem docendi: cae terum delectandi gratia: omnia coniecturis asseque Antiqui uero contra: qui poeticam primam philosophiam quandam esse phibent: quae ab ineunte nos aetate ad uiuendi rationes adducit: quae mores: quae affectiones edoceat quae res gerendas cum iucunditate praecipiat. Posteriores uero solum poetam ipsum sapientem esse asseruerunt, Quamobre Graecorum ciuitates ab ipso primordio eorum liberos in poetica erudierunt: non nudae utique uo luptatis: sed castae moderationis gratia. A quam quidem ipsi musici cantus: & lyrae & Tybiarum modos edocontes hanc sibi uirtutem uendicant: Seque morum magistros: & emendatores esse profitentur. Haec ipsa non modo a Pythagoricis audire licet. Verum etiam Aristoxenus huius est sententiae. Et Homerus Cantores castigatores appellauit: sicuti Clytemnestrae custodem illum.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
