# Strabo de situ orbis 89.1-4

Strabo, Strabo de situ orbis, 89.1 to 89.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/89.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/89.1

ter inducat: nugatorem quempiam & histrionem esse putet: qui auditorem magnificis tantum miraculis affi cere: & assentationibus demulcere ualeat: cum nihil afferre queat adiumenti? Num poetae uirtutem aliam dixerimus: quam quae uerbis ad imitandam uiuendi rationem excitaret? Quonam uero modo is imitaretur: qu uiuendi rationis imperitus & insipiens foret? Non enim sicuti uel fabrorum: uel aedificatorum: ita & pot tarum uirtutem esse memoramus. Sed hanc quidem nihil boni: nihil honesti continere. Ipsa uero poetae uir tus & hominis bono coniencta est. Nec uero poetam bonum esse posse: nisi prius uir bonus existat. Qui au tem Oratoriam dicendi uim poetis eripit: nobis non modo eam minime concedere: sed & nobis nos haud quaquam indulgere uidetur. Nam quid aeque oratorium est: atque aeloquutio? Quid porro tam poeticum? Quis Homero praestantior ad aeloquendum? Mediusfidius. Verum alia est proetica aeloquuntio: & utique priuatim: ac prope dicendo: atque in ipsa quidem poetica Tragica continetur: & Comica: & in oratione soluta historia iudicialisque disceptatio. Nunquid non genus est oratio: cuius species sunt metrica: atque soluta? uel oratio quidem generalis est. Verum Rhetorica oratio generalis non est: & aeloquutio: & orationis uirtus (ut aute sic dixeri) sermo pedester apparatus ipsius poeticae imitatio est. Primum ante omnia apparatio ipsa poetica processit in medium: & approbata complacuit: dehinc illam imitati cum metium soluissent: reliquis poeticae seruatis partibus rem scriptis commendarunt: Cadmus uidelicet & pherecydes: & Hecateus. Qui deinde post illos fuere: cum semper aliquid ex talibus adimerent ad eum qui nunc usurpatur mo dum ueluti ab ipso fastigio: ad inferiora reduxere: quemadmodum siquis Comoediam ab ipsa Tragoedia consi stentiam suscepisse diceret. Et ab illius antiloquentia ad hoc humile sermonis genus declinatam. Accidit ad idem argumentum: quod pro aeloqui: canere olim posuere maiores. Quoniam aeloquutionis orna tus: apparatusque Rhetoricae fons & origo fuit ipsa poetica. Ipsa enim ad demonstrationes usa est. canti bus hac enim etant Oda: sermo scilicet modulatus.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
