Latin
92
Strabo, Strabo de situ orbis 92-2
Unproofread scanNot analysed yet
memorant: quos Aristeas proconnesius in Arismaspio carmine aedidit, hisce praesuppositis conside rare oportet: quid illi dicant: qui Vlyssis errorem circa Siciliam aut Italiam secundum Homerum: aut fuisse: aut non fuisse memorant. Est enim utrunque uel melius uel deterius suscipere. Melius qui dem cum sic accipiat: quod Vlyssis errorem illic fuisse credens ueram hanc materiam suscipiat: &poeti co more eam instruxerit. Hoc enim proprie de illo dici posset. Nec de Italia solum: sed etiam usque in ultimis Hispaniae finibus illius erroris uestigia reperiuntur: &plura alia, deterius autem siquis illius commentum: tanquam historiam accipiat. Illic scilicet esse Oceanum: infernum solis boues: dearum hos spitia: Transformationes: Cyclopum proceritates: &Lestrigonum. Scyllae formam: nauigationis in terualla: aliaque huiusmodi plurima: ut monstra aperte scribente minime contradicendum est. Peri de ac contra poetam apertis mendaciis contradicat. Quemadmodum si hoc modo Vlyssem Itha cam reuertisse neget: &procorum occidionem. Nec in agro constitutam aduersus ullum Ithacensium pugnam fuisse. Nec aduersus accipientem illa proprie manum conserere istum est. Eratosthe nes uero utriusque sententiis aduersatur: haud recte sane. Ad secundum quidem quoniam pluribus criminari conatur mendacia manifesta: cum mentione indigna sint. Ad primam uero cum in om nibus poetam garrulum esse declarat. Et neque locorum noticiam habere: nec ullas ad uirtutem artes intendere putat, Et in locis non fictis fabulas diuulgatas non tenere. Sicut in Ilio: in Ida: in Pelio. Fabulas uero in locis fictis: sicut in iis in quibus Gorgones: uel Geriones: huius formae eas esse dicit: quae de Vlyssis errore dicuntur.