# Strabo de situ orbis 92-2

Strabo, Strabo de situ orbis, 92. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/92-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/92-2

memorant: quos Aristeas proconnesius in Arismaspio carmine aedidit, hisce praesuppositis conside rare oportet: quid illi dicant: qui Vlyssis errorem circa Siciliam aut Italiam secundum Homerum: aut fuisse: aut non fuisse memorant. Est enim utrunque uel melius uel deterius suscipere. Melius qui dem cum sic accipiat: quod Vlyssis errorem illic fuisse credens ueram hanc materiam suscipiat: & poeti co more eam instruxerit. Hoc enim proprie de illo dici posset. Nec de Italia solum: sed etiam usque in ultimis Hispaniae finibus illius erroris uestigia reperiuntur: & plura alia, deterius autem siquis illius commentum: tanquam historiam accipiat. Illic scilicet esse Oceanum: infernum solis boues: dearum hos spitia: Transformationes: Cyclopum proceritates: & Lestrigonum. Scyllae formam: nauigationis in terualla: aliaque huiusmodi plurima: ut monstra aperte scribente minime contradicendum est. Peri de ac contra poetam apertis mendaciis contradicat. Quemadmodum si hoc modo Vlyssem Itha cam reuertisse neget: & procorum occidionem. Nec in agro constitutam aduersus ullum Ithacensium pugnam fuisse. Nec aduersus accipientem illa proprie manum conserere istum est. Eratosthe nes uero utriusque sententiis aduersatur: haud recte sane. Ad secundum quidem quoniam pluribus criminari conatur mendacia manifesta: cum mentione indigna sint. Ad primam uero cum in om nibus poetam garrulum esse declarat. Et neque locorum noticiam habere: nec ullas ad uirtutem artes intendere putat, Et in locis non fictis fabulas diuulgatas non tenere. Sicut in Ilio: in Ida: in Pelio. Fabulas uero in locis fictis: sicut in iis in quibus Gorgones: uel Geriones: huius formae eas esse dicit: quae de Vlyssis errore dicuntur.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
