# Strabo de situ orbis 92.5-7

Strabo, Strabo de situ orbis, 92.5 to 92.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/92.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/92.5

Eorumque cognationes confirmauit: qui in ponti reces su: quique in Italia diuersi habitauerunt: & utriusque fortuitam in Oceanum egressionem. Et lasonis ad Italiam usque errorem. Quaedamenim & circa Ceraunios montes: & circa Adriam signa ostenduntur: & in Posidoniate sinu. Itemque circa Hetruscorum insulas errantium argonautarum monstrantur indicia. Ad diderunt aliquod & Cyaneae: quas Symplegadas petras uocauere nonnulli: quae per Bizanciatioris an gustias asprimum nauigantibus fecere transitum: adeo ut ab Eaede: & ab Symplegadibus Plecteui erra biles dicte sini. Ipsaque lasonis nauigatio per illas uerisimilis apparuit. Penes Scyllam autem: & Charybdim per scopulos agitata uidetur excursio. Aeui autem illius homines simpliciter ponticum pela gus: uti quendam Oceanum arbitrati sunt. Quique eo usque adnauigabant non alter in exteriora ingre di maria credebantur: quam qui extra columnas longius producti fuerant. Et enim inter ea quae nos admiramur id maximum aestimabatur. Quocirca per excellentiam proprie pontum appellauere. Sicuti per poetam Homerum intelligimus: forsan & ob hanc causam ex ponto ad Oceanu uocabulum transtulit: sicut facile acceptabilius propter eam quam tenuit opinionem, Etiam cum Solymi excelsos Tauri uertices circa Lyciam: usque Pisidiam tenuerint: Cunque intra Taurum habitantibus: praesertim circa pontum: excessus a meredie clarissimos praebuerint: similitudine quadam & hosipsos in Oceanum egressos fuisse reor

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
