Latin
93.5 to 93.8
Strabo, Strabo de situ orbis 93.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Nunquid Hesiodum non garrire? sed inualescentes opiniones sectari decebat? Homerum autem quicquid obuenerat diserta resonare lingua. Praeterea quae de loco: &conueniente Homero fabulatione dicta sunt: ipsa etiam scriptorum illa diuulgantium multitudo: &uagata per locos fama documento esse posset quod ea minime sunt uel poetarum: uel scriptorum figmenta: sed personarum &rerum gestarum uestigia. Et Polybius recte de errore togitat. Aeolus enim in ipsius freti locis: per quae cursus &recursus est: &nauigationis asperitas per fluxus atoe refluxus aggrediendi signa praemonstrat. Itaque uentorum custo dem: atque regem creditum fuisse refert. Sicuti Danaum in argis inundationes onstentantem. Atreum aduersum caelo solis cursum uates &auspices reges demonstrari. Sacerdotes Aegyptios: Chaldaeo. &Magos aliqua sapientia caeteris excellentes: principatum &honorem apud maiores nostros con parasse. Sic &unumquemque deorum commoditatis alicuius repertorem honoribus celebratum fuisse haec praemonefaciens: aeolum in fabulamenti forma prorsus accipi: &sentiri non sinit. Nec totum Vlyssis errorem. At pauca fabulantem adiecisse: quemadmodum de Troiano bello: Totum autem circa Siciliam poetice fictum esse a poeta reliquisque scriptoribus: qui adiacentia loca disserunt Italiae atque Siciliae non sane probat: nec huiusmodi Eratosthenis sententiam laudet: quoniam quaedam inquit repperisse errauerit Vlysses: cum coriorum sutorem inuenisset: qui uentorum utrem consuis set: hoc autem proprie de illis dictum esse: qui ad Scyllam aduentant: &ibi Galeotarum piscationem tractent: illic circa Scyllam &eius scopulum piscosum delphinorum canumque indagatrix: &siqua apud graecos maior est balena. Thinni enim cumgregatim praeter Italiam acti elabuntur: &Siciliam attingere prohibentur: in maiores incurrunt baeluas: ut punta Delphinos Canes: aliasque balenis simi les, E quorum uenatione canes: &galeotas pinguescere. Quod xiphias idest gladios appellari ferunt Idem enim hoc in loco contingere: &in Nili incrementis aquarumque caeterarum: quod in igne &in ardentibus syluis. Congregatas enim feras: cum ignem aut aquam effugiant: a ualentioribus denuorari. Haec aeloquutus galeotarum uenationem exponit: quae circa Scyllaeum tractum instituitur.