# Strabo de situ orbis 93.5-8

Strabo, Strabo de situ orbis, 93.5 to 93.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/93.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/93.5

Nunquid Hesiodum non garrire? sed inualescentes opiniones sectari decebat? Homerum autem quicquid obuenerat diserta resonare lingua. Praeterea quae de loco: & conueniente Homero fabulatione dicta sunt: ipsa etiam scriptorum illa diuulgantium multitudo: & uagata per locos fama documento esse posset quod ea minime sunt uel poetarum: uel scriptorum figmenta: sed personarum & rerum gestarum uestigia. Et Polybius recte de errore togitat. Aeolus enim in ipsius freti locis: per quae cursus & recursus est: & nauigationis asperitas per fluxus atoe refluxus aggrediendi signa praemonstrat. Itaque uentorum custo dem: atque regem creditum fuisse refert. Sicuti Danaum in argis inundationes onstentantem. Atreum aduersum caelo solis cursum uates & auspices reges demonstrari. Sacerdotes Aegyptios: Chaldaeo. & Magos aliqua sapientia caeteris excellentes: principatum & honorem apud maiores nostros con parasse. Sic & unumquemque deorum commoditatis alicuius repertorem honoribus celebratum fuisse haec praemonefaciens: aeolum in fabulamenti forma prorsus accipi: & sentiri non sinit. Nec totum Vlyssis errorem. At pauca fabulantem adiecisse: quemadmodum de Troiano bello: Totum autem circa Siciliam poetice fictum esse a poeta reliquisque scriptoribus: qui adiacentia loca disserunt Italiae atque Siciliae non sane probat: nec huiusmodi Eratosthenis sententiam laudet: quoniam quaedam inquit repperisse errauerit Vlysses: cum coriorum sutorem inuenisset: qui uentorum utrem consuis set: hoc autem proprie de illis dictum esse: qui ad Scyllam aduentant: & ibi Galeotarum piscationem tractent: illic circa Scyllam & eius scopulum piscosum delphinorum canumque indagatrix: & siqua apud graecos maior est balena. Thinni enim cumgregatim praeter Italiam acti elabuntur: & Siciliam attingere prohibentur: in maiores incurrunt baeluas: ut punta Delphinos Canes: aliasque balenis simi les, E quorum uenatione canes: & galeotas pinguescere. Quod xiphias idest gladios appellari ferunt Idem enim hoc in loco contingere: & in Nili incrementis aquarumque caeterarum: quod in igne & in ardentibus syluis. Congregatas enim feras: cum ignem aut aquam effugiant: a ualentioribus denuorari. Haec aeloquutus galeotarum uenationem exponit: quae circa Scyllaeum tractum instituitur.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
