# Strabo de situ orbis 93.9-11

Strabo, Strabo de situ orbis, 93.9 to 93.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/93.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/93.9

Manentibus enim in statione frequentibus remorum duorum scaphis: speculator quidam commu nis supernae instat. Duos singulae scaphae tenent. Alter remigat: alter hastam habens manet in prora Cumprimum uero speculator supereminentiam galeotae signo indicat: baeluae uero supra mare pars ter tia eminens fertur: scapha propius appellitur. Deinde iacto manu taelo uulnus incutit. Tum euulsa sine cuspide de corpore hasta: quod taelum sane est hamatum ut educi facile queat. Apteque infixo ei funiculo appensum sauciatae acclinant baeluae: donec agitata suffugiensque lassetur. Tunc in terram subducunt: aut intra scapham accipiunt: nisi prorsus immensum corpus existat, quod si in mare taelum ex ciderit haud sane perit. Est nanque uel equercu: uel ex abiete compactum: adeo ut querna grauitate demersum: deinde in sublime relatum facile possit apprehendi. Contingit autem interdum & remigem in scapha per magnum galeotarum galdium uulnerari: & cum instar apri baeluaeuigeat inpetus: asperrime fit ipsa uenatio. Talibus ex rebus quadam coniectura colligi posse inquit Vlyssis errorem circa Siciliam secundum Homerum fuisse: quoniam huiusmodi uenationem Scyllae coniunxit: quae aecylloae tractui uisitata est. Et ex iis quae de Charybdi memorant: quae fraeti illius pericu lis similia sunt, Quod ter quidem pro bis iaceat scriptorum uel potius historici peccatum est. Dicta quoque in Meninge lotophagorum rumori similia sunt. Sin uero aliqua dissonant mutationes cau sari omportet: uel inscitiam uel poeticam licentiam: quae ex historia & dispositione constant & fabula, Historiae finis est ueritas. Sicut in nauium dinumeratione poeta omnibus obuenientia locis explicat. Aliam quidem lapidosam urbem. Aliam uero extremam: hanc columnis refertam: Illam maris uicinam. Finis autem dispositionis expressio & efficacia: quemadmodum praeliantibus introducendis. Fadumlae delectatio & stupescentia. Cuncta uero fingere neque consentaneum est: nec Homero conueniens.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
