# Strabo de situ orbis 94

Strabo, Strabo de situ orbis, 94. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/94
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/94

II lius enim poesin sapientiae studium esse: ac philosophiam uniuersiaestimant: non ut inquit Eratosthenes: qui ad intelligentiam & mentem poemata iudicari non debere iubet: Nec ullam ex poetis historiam esse petendam. Verisimilius esse illud, Atque die hinc nona me flamina dira ferebant. breui in spacio acci pere. Nam dira flamina: hoc est cursus obliqui: quoniam Oceanum penetrare per inde ac assidue uentis a puppe surgentibus. Interuallum autem a Malea ad columnas componens: sta diorum uigintiduomilia & quingenta comperiret. Si hoc ait ponamus diebus nouem aequali celeritate confectum esse: singulis diebus cursus euenit: stadiorum duorum milium & quingentorum. Quisnam tradidit aliqueme Lycia: seu Rhodo ad Alexandriam biduo aduectum esse: cum quattuor milium stadiorum spacium intersit? Percontantur nonnulli quo pacto: cum ter Vlysses in Siciliam aduenerit: ne semel qui dem per fretum ipsum nauigarit? Respondetur quoniam & posteri omnes eam effugerunt nauigationem: haec quidem ab eo dicta sunt. Sunt & alia quae recte ab illo dicantur. Cum uero in oceanum excursionem praeparat: & dierum uauigationem diligenter ad mensuras adduxit & spacia discrepantiae excessuum minime reliquit. Simul enim poetae uersus addit. Atque die hinc nona me flamina dira ferebant. Simul & occultat: & enim haec ipsius poetae sunt: ut illud: Oceani fluxum fluuii mox cymba relinquit, & illud. Insula in Ogygia qua ponti umblicus inhaeret. Quodque in eo loco Atlantis filia domicilium habet. Et illud de phaeacibus. Littora: fluctisoni colimus suprema remoti. Nemoque mortalis nobis confinia miscet.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
