# Strabo de situ orbis 95

Strabo, Strabo de situ orbis, 95. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/95
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/95

patrem gentes adeuntem inquiens. Alter ut Triptolemus terras disseminat: quae longe disiuncta sunt coniungunt: & continuata separant. Linquens inquit auriferos Lydorum sulcos: & Phrygum ac persa rum urbes sole percussas, Moenia Bactriania: hybernamque medorum tellurem accedens: & felicem arabiam huismodi sane Triptolemus agit: permultam uero ad climata: & uentos doctrinam: quod ad Geographiam attinet: in locorum descriptionibus Homerus ostendit, haec & compluribus in locis asserit, Haec humilis iacet ad tenebras: multum aequora supra. Haec secus auroram spectant: solisque nitorem. Duae uero illi sunt fortes: quaedam ad aquilonem: quaedam rursus ad austrum: seu ad dexteram pergant

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
