Latin
97.1 to 97.4
Strabo, Strabo de situ orbis 97.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
tionem patriae: nec aliorum complurium reliquit. Quin ea quae admodum nota patent: memotatu di gna non uideri ad scientes potissimum diceret aliquis. Nec bene illud obiiciunt Homero: perinde ac per ignorantiam disserenti: quod insulam Phariam ambitam pelago dixerit. Contra enim nihil eorum quae nuper de Aegypto diximus: ignotum fuisse poetae testimonio uti possumus. Dignosceres autem inde: quod arrogans est: quisquis potius eius errorem asserit. Menelaus ad Aethvopas usque conscen dens incrementa Nili discere potuisset. Et limum quem agris infert: &eum qui est ante ostia transitum: quantum sane ad continentem accumulans adiecit. Itaque Aegyptus uniuersa sub Herodoto fluuii munus appellari iure potuit. Et si non uniuersa: ea saltem quae sub agro est inferiore: qui Delta nuncupatur. Pharum etiam priscis annis ambitam pelago tradidit. Ita pelago ambitam esse mentitus non est: licet pelago nunc amplius ambita non sit: haec qui sic instruxit poeta fuit: quibus ex rebus &ipsum incre menta nosse simul: &Nili ostia coniecturis putare licet. Idem etiam delictum esset: &agrum inter egyptum pelagus &arabicum sinum interiacentem ignorasse. Et extremos hominum aethyopes: bipartitos falso dici. Nam cum is hoc bene direxit: posteriori aetate uenientes reprehendere non recte ausi sunt. Improbe sane Homerum. n. hos ignorasse agros tantum a ueritate longis abest: quantum non modo non ignorasse: sed aperte patefecisse dixerim. Ipsi quoque Grammatici: ab Aristarcho &Crate eius artis prin cipibus: quamuis eo tacente sane sentiunt. Quoniam cum uates ipse dicat: Extremi hominum aethyopes bi partiti sunt: de sequenti uersu discrepant. Nam scribit Aristarchus quidem ita: Solis ad occasum qui dam: quidam sed ad ortum. Crates uero ita. Haec sane occalum solis: haec illius ortum. Cum nihil intersit ad utriusque materiam: siue hoc: siue illo modo scribatur. Ille. n. Mathematicorum dicta sequutus: torridam ab Oceano detineri Zonam inquit: ad ambas autem partes huius temperatam esse &ad nos &ad latus alterum.