# Strabo de situ orbis 97.1-4

Strabo, Strabo de situ orbis, 97.1 to 97.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/97.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/97.1

tionem patriae: nec aliorum complurium reliquit. Quin ea quae admodum nota patent: memotatu di gna non uideri ad scientes potissimum diceret aliquis. Nec bene illud obiiciunt Homero: perinde ac per ignorantiam disserenti: quod insulam Phariam ambitam pelago dixerit. Contra enim nihil eorum quae nuper de Aegypto diximus: ignotum fuisse poetae testimonio uti possumus. Dignosceres autem inde: quod arrogans est: quisquis potius eius errorem asserit. Menelaus ad Aethvopas usque conscen dens incrementa Nili discere potuisset. Et limum quem agris infert: & eum qui est ante ostia transitum: quantum sane ad continentem accumulans adiecit. Itaque Aegyptus uniuersa sub Herodoto fluuii munus appellari iure potuit. Et si non uniuersa: ea saltem quae sub agro est inferiore: qui Delta nuncupatur. Pharum etiam priscis annis ambitam pelago tradidit. Ita pelago ambitam esse mentitus non est: licet pelago nunc amplius ambita non sit: haec qui sic instruxit poeta fuit: quibus ex rebus & ipsum incre menta nosse simul: & Nili ostia coniecturis putare licet. Idem etiam delictum esset: & agrum inter egyptum pelagus & arabicum sinum interiacentem ignorasse. Et extremos hominum aethyopes: bipartitos falso dici. Nam cum is hoc bene direxit: posteriori aetate uenientes reprehendere non recte ausi sunt. Improbe sane Homerum.n.hos ignorasse agros tantum a ueritate longis abest: quantum non modo non ignorasse: sed aperte patefecisse dixerim. Ipsi quoque Grammatici: ab Aristarcho & Crate eius artis prin cipibus: quamuis eo tacente sane sentiunt. Quoniam cum uates ipse dicat: Extremi hominum aethyopes bi partiti sunt: de sequenti uersu discrepant. Nam scribit Aristarchus quidem ita: Solis ad occasum qui dam: quidam sed ad ortum. Crates uero ita. Haec sane occalum solis: haec illius ortum. Cum nihil intersit ad utriusque materiam: siue hoc: siue illo modo scribatur. Ille.n. Mathematicorum dicta sequutus: torridam ab Oceano detineri Zonam inquit: ad ambas autem partes huius temperatam esse & ad nos & ad latus alterum.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
