# Strabo de situ orbis 97.5-8

Strabo, Strabo de situ orbis, 97.5 to 97.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/97.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/97.5

Sicut igitur: aethyopes ad nos uersi illi dicuntur: qui ad orbem uniuersum in meridiem inclinati: aliorum postremi oceanum iuxta incolunt: etiam nonnullos intem trans oceanum aethyopes intelligi oportere existimant: aliorum ultimos in altera temperata: qui iuxta eundem hunc Ocea num inhabitant. Geminos autem esse: & ab oceano bipartito diuidi. Adiectum autem illud, Solis ad occasum quidam: quidam sed, ad ortum. Haec sane occasum solis: illius ortum. Cum Zodiacus semper supra uerticem sit: ad terraestrem Zodiacum. Hic cum semper extra ambos obli quitate non excedat. Aethyopes omnis solis meatus intra latitudinem istam necessario intelligitur: & alios aliis ortus: & occasus secundum alia: & alia signa contingere. Sic autem magis per astrongmorum sententiam loquutum putant. Dicere autem simplicius erat illud: saluantem bipartitos sic aethyopes esse: sicut dictum est: quod a oriente sole usque ad occasum Aethyopes oceanum utrobique inhabitant. Quid autem ad hunc differt intellectum: uel sic dicere utscribit ille: aut ut Aristarchus? Solis ad occasum quidam: quidam sed ad ortum. Etenim hoc est & ad occasum & ad ortum: ad oceanilatus utrumque inhabitare. At Aristarchus causam hanc abiicit. Dupliciter autem diuisos aethyopes existimat dici oportere: secundum nos uidelicet: & eos qui ad meridiem positis Graecis ultimi sunt. Quos quidem non ita diuidi putat: ut duae sint aethyopiae Vna quidem ad orientem: altera uero ad occidentem. Verum unam tantum ad meridiem iacentem Graecis. Sitam uero ad egyptum: Hoc autem poetam ignorasse. Sicut & pleraque alia ab Apollodoro dicta: de nauium dinumeratione in secundo uolumine de locis: quae non erant ementitum. Aduersus Cratem uero longiore opus est oratione quae forsan impraesentiarum nihil attinet: aristarchum in hoc approbamus: quod omissa Cratis materia: quae complures accipit instantias: de nostra aethiopia sermonem factum esse suspicatur. Caetera consyderemus, ante omnia quod de ipsa incassum descriptione exiliter ratiocinatur. Eteni si aliter describatur: suis aptari cogitationibus potest. Quid.n.differt dicere uel sic duo quo ad nos aethyopes sunt. hi quidem ad ortumm: Illi autem ad occasum: uel sic. Etenim ad ortus & ad occasum.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
