Latin · ~2 min
15.2 to 15.3
Suetonius, Caligula 15.2-3
Not analysed yet
at in memoriam patris Septembrem mensem Germanicum appellauit. post haec Antoniae auiae, quidquid umquam Liuia Augusta honorum cepisset, uno senatus consulto congessit; patruum Claudium, equitem R. ad id tempus, collegam sibi in consulatu assumpsit; fratrem Tiberium die uirilis togae adoptauit appellauitque principem iuuentutis. de sororibus auctor fuit, ut omnibus sacramentis adicerentur: 'neque me liberosque meos cariores habebo quam Gaium habeo et sorores eius'; item relationibus consulum: 'quod bonum felixque sit C. Caesari sororibusque eius.'