Latin · ~1 min
Chapter 23
Suetonius, Caligula 23.1
Not analysed yet
Agrippae se nepotem neque credi neque dici ob ignobilitatem eius uolebat suscensebatque, si qui uel oratione uel carmine imaginibus eum Caesarum insererent. praedicabat autem matrem suam ex incesto, quod Augustus cum Iulia filia admisisset, procreatam; ac non contentus hac Augusti insectatione Actiacas Siculasque uictorias, ut funestas p. R. et calamitosas, uetuit sollemnibus feriis celebrari.