Latin · ~2 min
45.2 to 45.3
Suetonius, Caligula 45.2-3
Not analysed yet
rursus obsides quosdam abductos e litterario ludo clamque praemissos, deserto repente conuiuio, cum equitatu insecutus ueluti profugos ac reprehensos in catenis reduxit; in hoc quoque mimo praeter modum intemperans. repetita cena renuntiantis coactum agmen sic ut erant loricatos ad discumbendum adhortatus est. monuit etiam notissimo Vergili uersu 'durarent secundisque se rebus seruarent.' Atque inter haec absentem senatum populumque grauissimo obiurgauit edicto, quod Caesare proeliante et tantis discriminibus obiecto tempestiua conuiuia, circum et theatra et amoenos secessus celebrarent.