# De grammaticis 12-13

Suetonius, De grammaticis, 12 to 13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/suetonius/de-grammaticis/12

12] Cornelius Epicadus, L. Cornelii Syllae dictatoris libertus calatorque in sacerdotio augurali, filio quoque eius Fausto gratissimus fuit; quare nunquam non utriusque se libertum edidit. Librum autem, quem Sylla novissimum de rebus suis imperfectum reliquerat, ipse supplevit. 13] Staberius Eros suomet aere emptus de catasta et propter litterarum studium manumissus, docuit inter ceteros Brutum et Cassium. Sunt qui tradant tanta eum honestate praeditum, ut temporibus Syllanis proscriptorum liberos gratis et sine mercede ulla in disciplinam receperit.

---

Suetonius, De grammaticis. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/suetonius/suet.gram.html.
