Latin
Poem 5
Suetonius, De grammaticis 5
Not analysed yet
5] Sevius Nicanor primus ad famam dignationemque docendo pervenit, fecitque praeter commentarios, quorum tamen pars maxima intercepta dicitur, satyram quoque, in qua libertinum se ac duplici cognomine esse per haec indicat:
Sevius Nicanor Marci libertus negabit:
Sevius post huius *idem ac Marcus docebit.
Sunt qui tradant, ob infamiam quandam eum in Sardiniam secessisse ibique diem obisse.