# De rhetoribus 1.3-7

Suetonius, De rhetoribus, 1.3 to 1.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/suetonius/de-rhetoribus/1.3

Sed ratio docendi nec una omnibus, nec singulis eadero semper fuit, quando vario modo quisque discipulos exercuerunt. Nam et dicta praeclare per omnes figuras, per casus et apologos aliter atque aliter exponere, et narrationes cum breviter ac presse tum latius et uberius explicare consuerant; interdum Graecorum scripta convertere, ac illustres laudare vel vituperare; quaedam etiam ad usum communis vitae instituta turn utilia et necessaria, tum perniciosa et supervacanea ostendere; saepe fabulis fidero firmare aut demere, quod genus thesis et anascenas et catascenas Graeci vocant; donec sensim haec exoleverunt, et ad controversiam ventum est. Veteres controversiae aut ex historiis trahebantur, sicut sane nonnullae usque adhuc,.aut ex veritate ac re, si qua forte recens accidisset; itaque locorum etiam appellationibus additis proponi solebant. Sic certe collectae editaeque se habent, ex quibus non alienum fuerit unam et alteram exempli causa ad verbum referre. Aestivo tempore adolescentes urbani cum Ostiam venissent, litus ingressi, piscatores trahentes rete adierunt et pepigerunt, bolum quanti emerent; nummos solverunt; diu expectaverunt, dum retia extraherentur; aliquando extractis, piscis nullus affuit, sed sporta auri obsula. Turn emptores bolum suum aiunt, piscatores suum. Venalici cum Brundusi gregem venalium e navi educerent, formoso et pretioso puero, quod portitores verebantur, bullam et praetextam togam imposuerunt; facile fallaciam celarunt. Romarn venitur, res cognita est, petitur puer, quod domini voluntate fuerit liber, in libertatem. Olim autem eas appellationes Graece synthesis vocabant: mox controversias quidem, sed aut fictas aut iudiciales. Illustres professores, et quorum memoria aliqua extet, non temere alii reperientur quam de quibus tradam.

---

Suetonius, De rhetoribus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/suetonius/suet.rhet.html.
