# De rhetoribus 2

Suetonius, De rhetoribus, 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/suetonius/de-rhetoribus/2

2] L. Plotius Gallus. De hoc Cicero in epistola ad M. Titinnium sic refert: Equidem memoria teneo, pueris nobis primum Laline docere coepisse Plotium quendam. Ad quern cum fieret concursus, quod studiosissimus quisque apud eum exerceretur, dolebarn mihi idem non licere. Continebar autem doctissimorum hominum auctoritate, qui existimabant Graecis exercitationibus ali melius ingenia posse. Hunc eundem (nam diutissime vixit) M. Coelius in oratione, quam pro se de vi habuit, significat dictasse Atratino, accusatori suo, actionem; subtractoque nomine, ordearium eum rhetorem appellat, deridens ut inflatum ac levem et sordidum.

---

Suetonius, De rhetoribus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/suetonius/suet.rhet.html.
