Latin · ~2 min
Chapter 24
Suetonius, Divus Augustus 24.1
Not analysed yet
In re militari et commutauit multa et instituit atque etiam ad antiquum morem nonnulla reuocauit. disciplinam seuerissime rexit. ne legatorum quidem cuiquam, nisi grauate hibernisque demum mensibus, permisit uxorem interuisere. equitem R. ,quod duobus filiis adulescentibus causa detrectandi sacramenti pollices amputasset, ipsum bonaque subiecit hastae; quem tamen, quod inminere emptioni publicanos uidebat, liberto suo addixit, ut relegatum in agros pro libero esse sineret.