# Divus Augustus 51.2-3

Suetonius, Divus Augustus, 51.2 to 51.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/suetonius/divus-augustus/51.2

quadam uero cognitione, cum Aemilio Aeliano Cordubensi inter cetera crimina uel maxime obiceretur quod male opinari de Caesare soleret, conuersus ad accusatorem commotoque similis: 'uelim,' inquit, 'hoc mihi probes; faciam sciat Aelianus et me linguam habere, plura enim de eo loquar'; nec quicquam ultra aut statim aut postea inquisiit. Tiberio quoque de eadem re, sed uiolentius apud se per epistulam conquerenti ita rescripsit: 'aetati tuae, mi Tiberi, noli in hac re indulgere et nimium indignari quemquam esse, qui de me male loquatur; satis est enim, si hoc habemus ne quis nobis male facere possit.'

---

Suetonius, Divus Augustus, ed. Maximilian Ihm. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1348/abo012/phi1348.abo012.perseus-lat2.xml.
