Latin · ~2 min
Chapter 58
Suetonius, Divus Augustus 58.2
Not analysed yet
'quod bonum,' inquit, 'faustumque sit tibi domuique tuae, Caesar Auguste! sic enim nos perpetuam felicitatem rei p. et laeta huic precari existimamus: senatus te consentiens cum populo R. consalutat patriae patrem.' cui lacrimans respondit Augustus his uerbis—ipsa enim, sicut Messalae, posui—: 'compos factus uotorum meorum, p. c. ,quid habeo aliud deos immortales precari, quam ut hunc consensum uestrum ad ultimum finem uitae mihi perferre liceat?'