Latin · ~3 min
65.1 to 65.2
Suetonius, Divus Augustus 65.1-2
Not analysed yet
sed laetum eum atque fidentem et subole et disciplina domus Fortuna destituit. Iulias, filiam et neptem, omnibus probris contaminatas relegauit; C. et L. in duodeuiginti mensium spatio amisit ambos, Gaio in Lycia, Lucio Massiliae defunctis. tertium nepotem Agrippam simulque priuignum Tiberium adoptauit in foro lege curiata; ex quibus Agrippam breui ob ingenium sordidum ac ferox abdicauit seposuitque Surrentum. Aliquanto autem patientius mortem quam dedecora suorum tulit. nam C. Lucique casu non adeo fractus, de filia absens ac libello per quaestorem recitato notum senatui fecit abstinuitque congressu hominum diu prae pudore, etiam de necanda deliberauit. certe cum sub idem tempus una ex consciis liberta Phoebe suspendio uitam finisset, maluisse se ait Phoebes patrem fuisse.