Latin · ~2 min
Chapter 70
Suetonius, Divus Augustus 70.1
Not analysed yet
Cena quoque eius secretior in fabulis fuit, quae uulgo δωδεκάθεος uocabatur; in qua deorum dearumque habitu discubuisse conuiuas et ipsum pro Apolline ornatum non Antoni modo epistulae singulorum nomina amarissime enumerantis exprobrant, sed et sine auctore notissimi uersus:
cum primum istorum conduxit mensa choragum,
sexque deos uidit Mallia sexque deas,
impia dum Phoebi Caesar mendacia ludit,
dum noua diuorum cenat adulteria:
omnia se a terris tunc numina declinarunt,
fugit et auratos Iuppiter ipse thronos.