Latin
Chapter 98
Suetonius, Divus Augustus 98.4
Not analysed yet
Vicinam Capreis insulam Apragopolim appellabat a desidia secedentium illuc e comitatu suo. sed ex dilectis unum, Masgaban nomine, quasi conditorem insulae κτίστην uocare consueuerat. huius Masgabae ante annum defuncti tumulum cum e triclinio animaduertisset magna turba multisque luminibus frequentari, uersum compositum ex tempore clare pronuntiauit:
κτίστου δὲ τύμβον εἰσορῶ πυρούμενον· conuersusque ad Thrasyllum Tiberi comitem contra accubantem et ignarum rei interrogauit, cuiusnam poetae putaret esse; quo haesitante subiecit alium:
ὁρᾷς φάεσσι Μασγάβαν τιμώμενον; ac de hoc quoque consuluit. cum ille nihil aliud responderet quam, cuiuscumque essent optimos esse, cachinnum sustulit atque in iocos effusus est.